- ZOFALA
- ZOFALAvulgo quoque Zofala, urbs munita Cafreriae, in ora maris Aethiopici in Insula ad ostia fluv. cognominis cum arce, in limite Zanguebariae, 250. mill. pass. a Currentium promontorio in Boream 340. a Mozambicha in Africum, sub Lusitanis. Caput regni cognominis in parte Boreali Cafreriae, quod versus oram est Oceani Aethiopici et inter ostia Cuamae et Zamberi fluv. in limite Zanguebariae. Pars fuit alias Imper. Monoemugi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.